The Quest for Certainty in Bonaventure
by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 125
error or mixed error to truth. The nature of man and of the truths he seeks to grasp, explain that philosophical speculation has all to gain in accepting the control and the enlightenment given by faith and the understanding of faith. Thus it appears that throughout his life,
potest stare cum visione exteriori, quia illa habet conjunctim latentiam circa personam Christi; sic intelligendum est circa habitum fidei et talem modum sciendi, quod possunt se simul in eodem et respectu ejusdem compati.
Cf. ibid., (II. 523), copied in fn. 41.
III Sent., 23, 1, 4, ad 4, (III. 482): "Ad illud quod objicitur, quod certior est cognitio, cui non permiscetur error; dicendum, quod verum est; sed sicut fidei non permiscetur error, ita etiam nec scientiae, in quantum scientia, sed hoc est solum ex defectu a parte cognoscentis. Sic etiam contingit in ipsa fide a parte credentis, sicut patet in fideli, qui propter distorsionem intellectus a cognitione fidei labitur in haeresim, dum credulitati verae intermiscet se credulitas falsa. Unde ex hoc non potest concludi, quod fides sit certior quam scientia. Istud tamen verum est, quod doctrina fidei magis veraciter est tradita, quam aliqua scientia philosophica, quia Spiritus sanctus et ipse Christus, qui docuerunt veritatem fidei et sacrae Scripturae, in nullo falsum dixerunt nec in aliquo possunt reprehendi; quod de nullo philosopho arbitror vere posse dici in traditione alicujus doctrinae, immo inveniuntur veris multa falsa permiscuisse."
II Sent., 18, 2, 1, (II. 446—448), copied fn. 35.
III Sent., 23, 1, 1, ad 4, (III. 472): "Ad illud quod objicitur, quod quanto aliquid magis est rationabile, tanto magis consonat virtuti perfectae; dicendum, quod rationabile dicitur aliquid dupliciter: aut quia consonum est rationi elevatae et illustratae a lumine Veritatis supernae, aut quia consonum est rationi conversae ad cognitionem sensibilem. Si primo modo dicatur rationabile, non habet instantiam. Si secundo modo dicatur rationabile, falsitatem habet, quoniam frequenter ratio ad sensibilia conversa judicat esse vera quae sunt falsa, et esse bona quae sunt mala, et e converso. Unde multa videntur sibi irrationabilia, quae sunt valde rationabilia, sicut patet: quia multa videntur valde rationabilia Christianis, ut omnino continere et omnino mendicare et similia. Et quantum praecellit judicium viri judicium pueri, tantum praecellit judicium viri Christiani judicium unius philosophi, et judicium rationis sursum conversae judicium rationis ad inferiora depressae. Et ideo hoc non impedit, fidem esse virtutem, quia credit aliqua, quae videntur irrationabilia homini animali — sunt enim rationabilia homini spirituali — immo hoc facit ad rationem virtutis, ut credat sine ratione. Si enim crederet per rationem cogentem, illa credulitas non esset voluntaria, sed necessaria, et sic non esset virtuosa nec meritoria; sicut melius manifestabitur infra." Cf. II Sent., 24, 2, 1, 1, (II. 575): "Est etiam hoc contra experimentum, quia superior non solum habet judicare secundum leges aeternas, sed etiam habet judicare secundum lumen proprium, et secundum lumen sibi ab inferiori acquisitum. Et quamvis aspiciendo ad leges aeternas non peccet judicando, tamen secundum ea quae percipit a sensibus, vel etiam secundum lumen sibi datum et innatum, potest deficere et errare, maxime in statu naturae lapsae. Esto enim, quod sibi proponatur credibile et aliquis articulus fidei, utpote articulus de Trinitate et Unitate, cum iste non solum repugnet sensui et imaginationi, sed etiam discrepet a naturali judicio rationis; si noster intellectus secundum lumen proprium, vel aspiciendo ad partes inferiores judicaret, deficeret et discrederet et peccaret." IV Sent., 10, 2, 2, 1, (IV. 235): "Si ergo quaeratur ratio, per quam intelligatur, vel utrum sit intelligibile; dicendum, quod est loqui de intellectu nostro, ut est humanus, vel ut est fidelis. Si ut est humanus; sic intelligit conversus ad imaginationem et sensum et judicat secundum causas intrinsecas et inferiores. Et ideo deficit in assentiendo, quia non assentit nisi secundum