The Quest for Certainty in Bonaventure

by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 124

the privilege of complete autonomy and separate sufficiency. Philosophy is considered as requiring faith to achieve its perfect fulfilment, since without the help of the light of faith, philosophers have fallen into

morte eriperet, inquam nos induxerat primus parens. Sacrae Scripturae auctoritas confirmat, quae dicit Genesis secundo, qualiter homo per culpam inobedientiae poenam mortalitatis incurrerit. Ratio autem hoc manifestat, sicut prius in opponendo monstratum est, tam ex ordine, qui respicit divinam justitiam, quam ex ordine, qui respicit sapientiam, quam etiam ex ordine, qui respicit bonitatem summam." The rest of text copied in fn. 26. Cf. ibid., 2, (II. 719): "... Hoc tamen ignoraverunt philosophi et etiam aliqui haeretici, quia nescierunt attendere, in quo attenditur rectitudo animae et justitia, et pro quanto anima dici debet ad Deum ordinata. Constat igitur quod tota humana natura corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter."

Cfr. A. de Margerie, Essai sur la philosophie de saint Bonaventure, Paris, 1855, p. 27—39.

III Sent., 24, 2, 3, (III. 523—524): "Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod duplex est cognitio, scilicet apertae comprehensionis et manuductione ratiocinantis. — Si loquamur de scientia apertae comprehensionis, quo modo cognoscitur Deus in patria; sic non compatitur secum fidem, ut simul idem sit scitum et creditum, pro eo quod talis cognitio simpliciter excludit aenigma; et hoc melius apparebit infra, cum agetur de evacuatione virtutum, quare videlicet et qualiter fidei actus per visionem excludatur et evacuetur. Et de hac scientia Sanctorum auctoritates dicunt, et communis opinio magistrorum tenet, hoc esse verum, quod idem non potest esse simul scitum et creditum. Si autem loquamur de scientia, quae est a manuductione ratiocinationis, sic voluerunt quidam dicere, adhuc esse verum, quod non potest simul stare cum fide, quia per talem scientiam assentit intellectus ipsi rei cognitae propter ipsam rationem principaliter, assentit etiam necessario, assentit etiam sicut rei, quae est infra se; cujus contrarium reperitur in fide, quae assentit primae Veritati propter se et voluntarie, elevando rationem super se. Et ideo dixerunt, habitum fidei et scientiae mutuo sesse excludere, secundum quod caritas illum amorem excludit, quo quis amat Deum propter temporalia principaliter. Aliorum vero positio est, quod de uno et eodem simul potest haberi scientia manuductione ratiocinationis cum habitu fidei, juxta quod dicit Augustinus decimo quarto de Trinitate, exponens illud Apostoli: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae: 'Huic scientiae tribuo illud quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur; qua scientia non pollent plurimi fideles, licet habeant fidem'. Et Richardus de sancto Victore dicit, quod 'ad ea quae fidei sunt, non tantum possunt haberi rationes probabiles, sed etiam necessariae, licet eas interdum contingat nos latere'. Unde aliquis credens, Deum esse unum, creatorem omnium, si ex rationibus necessariis incipiat ipsum idem nosse, non propter hoc desinit fidem habere; vel si etiam prius nosset, fides superveniens talem cognitionem non expelleret, sicut per experientiam patet. Ratio autem, quare talis scientia simul potest esse de eodem cum ipsa fide, ita quod una cognitio alteram non expellat, est, quia scientia manuductione ratiocinationis, licet aliquam certitudinem faciat et evidentiam circa divina, illa tamen certitudo et evidentia non est omnino clara, quamdiu sumus in via. Quamvis enim aliquis possit rationibus necessariis probare Deum esse, et Deum esse unum; tamen ipsum divinum esse et ipsam Dei unitatem, et qualiter illa unitas non excludat personarum pluralitatem, non potest, nisi 'per justitiam fidei emundetur.' Unde illuminatio et certitudo talis scientiae non est tanta, quod habita illa, superfluat illuminatio fidei, immo valde est cum illa per necessaria. — Et hujus signum est, quia, licet aliqui philosophi de Deo sciverint multa vera, tamen, quia fide caruerunt, in multis erraverunt, vel etiam defecerunt. — Unde sicut in praecedentibus dictum est, quod fides