Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 131

TEXTS FROM THE QUAESTIONES ANTEQUAM ESSET FRATER ATTRIBUTED TO ALEXANDER OF HALES

QUAESTIO DE MATRIMONIO

(London, Royal Library 9 E 14—L; Paris Bibl. Nationale 16406—P; Assisi, Bibl. Comm. 138—A)

L f. 88r; P f. 122v; A f. 136v.

Circa primam quaestionem haec quaeruntur: primo, utrum hoc sacramentum habeat unum signatum vel plura, et si plura, quid sit principalius, vel illa plura sint aeque principalia?

..... A f. 137r.

5 Respondeo. Illud quod pertinet ad conformitatem spiritualem principalius signatum est. Sacramentum enim dicitur in significando et in causando. Quantum ergo est ex parte significationis plus habet ex parte conformitatis in natura; quantum est ex parte causandi plus habet respectu conformitatis spiritualis. Unde Ambrosius, "Coniugium perficitur commixtione naturali non quantum ad veritatem vel sanctitatem coniugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius coniunctioni Christi et Ecclesiae figuratur." Plus est ergo significare coniunctionem Christi et Ecclesiae in natura quam in caritate, quia hac posita, ponitur alia, et non econverso, quia ante adventum Christi in carnem fuit coniunctio Christi et Ecclesiae in caritate, non tamen in natura. Perfectior est ergo coniunctio naturarum in significando, non tamen in causando. 10 Sacramentum enim est medicina in remedium morbi. Unde matrimonium est in remedium concupiscentiae carnalis. Sed plus sanatur concupiscentia carnalis per consensum animorum ubi non est copula carnalis quam ubi est. Plus enim habet virtutem resistendi qui consentit et non commiscetur quam qui commiscetur. Perfectior est ergo in causando coniunctio quae est in caritate quam quae est naturarum.

25 Sacramentum enim est medicina in remedium morbi. Unde matrimonium est in remedium concupiscentiae carnalis. Sed plus sanatur concupiscentia carnalis per consensum animorum ubi non est copula carnalis quam ubi est. Plus enim habet virtutem resistendi qui consentit et non commiscetur quam qui commiscetur. Perfectior est ergo in causando coniunctio quae est in caritate quam quae est naturarum.

30 Item, alia ratio est quia illud vinculum quod est in coniunctione naturarum est ostensivum alterius. Coniunctio enim Christi et Ecclesiae in natura non fuit causa coniunctionis eorum in caritate. Sed dilectio fuit causa unionis in natura; et unio in natura signum est intimae dilectionis. Illud ergo ad quod ordinantur omnia principale est. Sed omnia ordinantur ad ostendendum intimam dilectionem Christi ad Ecclesiam. Relinquitur / P f. 123r/ ergo quod hoc sit principale signatum.

35 Sed si obicitur quod in matrimonio sunt duo signata: unum est conformitas animorum quae significatur per censensum; aliud vero est conformitas naturae in Christo et Ecclesia, et hoc significatur per coniunctionem naturarum in copula carnali. Ergo, neutrum illorum ordinatur ad alia.