Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales
in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 132
Respondeo. Omnia ordinata sunt ad unum, scilicet ad conformitatem Christi et Ecclesiae in intima dilectione. Consensus enim animorum figurat conformitatem Christi et Ecclesiae in caritate. Iterum, copula carnalis figurat conformitatem in naturis, et illa coniunctio significat intimam dilectionem Dei ad hominem. Ad hoc enim est unio naturarum ad ostendendum intimam dilectionem qua coniungitur Christus ad Ecclesiam.
45 Ad hoc quod obicitur quod dicit Augustinus "Non est dubium illam mulierem" etc., intelligendum est ad matrimonium consummatum, non quod non sit matrimonium aequaliter sanctum absque copula carnali. Immo, non est consummatum absque ea.
50 Postea quaeritur: In aliis sacramentis, ut in baptismo, est quiddam est signum tantum, ut ablutio aquae exterior; quiddam quod est signum et signatum, ut character interior; item, et est etiam signatum tantum, scilicet gratia remissionis quoad culpam et poenam. Similiter in poenitentia, confessio tantum signum; dolor interior, seu detestatio peccati est signum et signatum; remissio autem poenae in parte et culpae signatum tantum. Similiter in ordine impositio manus vel collatio libri sive tonsura est signum tantum; character autem interior est signum et signatum; gratia potestatis tantum signatum est, quia in quolibet ordine confertur aliqua potestas.
Quaeritur ergo quid similiter in matrimonio sit signum tantum, et quid signatum tantum, et quid signum et signatum?
60 Respondeo: Consensus in verbo vere vel interpretative est signum tantum; et nota quod iste consensus est per verbum de praesenti, vel per verba de futuro cum copula carnali. Consensus vero interior est signum et signatum; iterum, signum et signatum est conformitas Christi et Ecclesiae in natura. Haec enim signata est per coniunctionem carnalem, et signum est intimae dilectionis Christi ad Ecclesiam. Et haec, scilicet intima dilectio, haec est tantum signatum.
Postea quaeritur cum matrimonium sit signum utriusque conformitatis, scilicet illius quae est in natura, et quae in caritate, utrum fuit signum utriusque quando fuit institutum /L f. 88v/ in Paradiso?
70 Videtur quod sic: 'Haec nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea.' His verbis fuit institutio matrimonii in Paradiso, et in his verbis tangitur utraque conformitas quae est Christi ad Ecclesiam, et in natura et caritate. Relinquitur ergo quod tunc etiam fuit utriusque signum.
75 Contra: Si homo stetisset in innocentia non fuisset necesse Christum incarnari. Sed si Incarnatio non esset necessaria tunc matrimonium secundum quod fuit in Paradiso constitutum non fuit signum unionis quae fuit in Incarnatione. Relinquitur ergo quod matrimonium fuit tunc signum coniunctionis Christi et Ecclesiae in caritate.