Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 139

nunc habet potest non habere, et econtra. Ergo, hoc non erit causa perpetuitatis. Si ergo utraque persona fidelis sit ut quando contrahunt, et alter discedat a fide, videtur quod in altera solvitur vinculum sicut in infidelibus altero convolante ad fidem. Vel quaeritur quare est ratum ex una parte et non ex alia?

85 Respondeo. Semper manet vinculum naturae quoadusque superveniat vinculum fortius ab auctore naturae. Natura enim plus obligat quam constitutio, et Deus plus quam natura; hic enim est ordo. Praeceptum ergo naturae vinculum Dei superveniens est mutabile.

90 Sed vinculum fidei quo obligamur Domino est fortius vinculo quo obligamur uxori?

Respondeo: Quantum est de iure vinculum quo disponamur Domino plus obligat quam illud quo obligamur uxori. Unde ubi timetur de fide in altero, quando venit ad fidem, reliquo manente infideli, potest solvi auctoritate Domini.

95 Sed ex quo persona fidelis separari potest unde est quod potest contrahere cum alio, quia ponamus quod persona quando venit ad fidem possit continere, et non esset timor de incontinentia, numquid 100 peccat in contrahendo?

Respondeo: In Lege Naturae dicitur, 'Adhaeret vir uxori suae et erunt duo in carne una.' Hoc autem quod dicitur 'Quod Deus coniunxit homo non separet,' non est dictum nisi in Nova Lege. Unde notandum quod duplex est inseparabilitas in Nova Lege; una 105 in Veteri vel Naturae. Matrimonium enim est signum et causa. In Lege Naturae fuit signum, sed causa est gratiae tantum in N.L. Unde duplex est causa inseparabilitas in Nova Lege. Unde quando dicitur 'illae personae contrahunt in fide Christi,' postquam data est virtus sacramento isti secundum quod dicitur sacramentum causa, 110 manet vinculum insolubile in utrique licet altera discedat a fide. Sed quando fit contractus inter infideles et altera persona convolat ad fidem, solvitur alia persona quae convolat ad fidem a vinculo.

Ad hoc quod dicitur quod fides debilis est, dico quod creditum et character fidei non sunt debilia, licet gratia fidei in hoc et in illo 115 debilis sit. Quod ergo inseparabilitas est in sacramento, ex gratia unionis naturarum Christi quae indelebilis, ex charactere impresso qui similiter indelebilis est.

Ad hoc quod obicitur quod magis deberet dissolvi quando altera discedat a fide, quia hoc maius est peccatum, dico quod falsum est 120 quia fundatur super unionem indelebilem et characterem indissolubilem. Ratione horum datur ei quod sit ratum.

KILIAN F. LYNCH, O.F.M.

Christ the King Seminary, St. Bonaventure, N. Y.