Texts from the Quaestiones antequam esset frater attributed to Alexander of Hales

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 138

40 Si dicatur quod repudium fuit perpetuum, in divortio vero con- tingit iure reconciliari et ita contingit redire, quia si repudiaverit aliquam quae nupserit alii, etiam post mortem eius non potest prior maritus recipere eam. Sed quod hoc non conveniebat, videtur, quia hanc rationem repudii assignat lex, scilicet quia polluta est aut abominabilis; sed haec pollutio poterit per sacrificium purificari, et 45 sic poterit recipi.

Item, manet vinculum coniugale et nullum vinculum fortius illo quod supervenit. Ergo de iure debet illa redire ad eum.

Item, in ratione matrimonii iacet perpetuum. Ergo, in suo op- posito, scilicet repudio, non potest esse perpetuum.

50 Respondeo: Verum est quod differentia est inter haec. Sicut enim matrimonium differebat in Veteri Testamento et in Novo, quia in Novo superadditur, in Veteri autem Lege nihil superadditur matrimonio illi quo fuit in Lege Naturae, nisi quod determinatur quae legitimae personae; sed in Lege Naturae erat in ratione signi, 55 in Nova in ratione causalitatis. Ex unione enim divinitatis data est virtus huic sacramento, et datur effectus ille in digne suscipientibus. Sicut ergo matrimonium differt utrobique, ita separatio ab actu ipsius ad quem ordinat vinculum ipsius matrimonii differt hic et ibi. Unde diversa sortiuntur nomina. Divortium enim proprie est 60 in poenam, ut poena corrigatur; repudium autem non fuit ordina- tum ut correctione facta mulier reconciliaretur, sed datum fuit ob duritiam cordis illorum, XIX Matt. Unde, illa poena non est ordi- nata ad correctionem ut reconcilientur et firmius adhaerant; istud autem fuit eo quod timebatur maius malum, scilicet homicidium, 65 respiciendo ad hoc ut pacis unitas maneret in tribubus singulis quae multo nobilior est quam unitas pacis inter personam hanc et illam. Et haec est causa quare remansit repudium.

Ad hoc quod obicitur quod repudium debuit esse ad tempus, quia vinculum mansit coniugale, dico quod hoc verum est quantum est 70 ex parte illorum; sed divortium respicit aliam causam, scilicet con- servationem unitatis in tribubus. Unde concedebatur separatio, sed quia polluebatur cum altero viro non potuit reverti.

75 Respiciendo ergo ad legem matrimonii non fuit perpetuum re- pudium. Quantum vero ad hoc quod sit respectus ad unitatem conservandam consequentem eius pollutionem, potuit remanere separatio perpetua quoad actum, et haec separatio quoad actum non opponitur vinculo perpetuo.

* * *

O f. 362r; A f. 134v

Postea quaeritur quare non est ratum matrimonium fidelium?

80 Si dicatur quod quia non fuit factum in fide, contra: Habere fidem temporale est, quia qui non habet fidem potest habere, et qui