Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 143

STEPHEN LANGTON: from his Question Utrum opera legalia iustificarent

Dicitur quod sacramenta novi testamenti iustificant et non sacramenta veteris testamenti. Quomodo autem hoc sit intelligendum, scilicet quod in novo et non in veteri testamento conferebatur gratia ex vi sacramenti, plane exemplo ostendemus. Ecce, alicui graviter aegrotanti datur competens medicina, ex cuius vi et efficacia sanatur, ita quod alias non sanaretur. Alius vero, qui laborat acuta, sanatur bibendo vinum quod desicerat vel comedendo carnes bovinas quae contrariae sunt febri acutae: et tamen alias non sanaretur, quia per sumptionem istorum confortatur eius natura. Sit ita. Ecce uterque istorum sanatur, unus bibendo vinum, alius sumendo medicinam: et neuter alias sanaretur. Sed unus ex vi medicinae, ita quod medicina est causa sanitatis; alter non ex vi vini, quia vinum non est causa sanitatis sed occasio tantum. Sic suscipiendo baptismum confertur homini gratia ex vi baptismi, quae alias non conferretur, ita quod baptismus est causa spiritualis sanitatis. Similiter et eucharistia est medicina spiritualis. Sed in veteri testamento conferebatur gratia non ex vi sacramenti, nec circumcisio vel aliud sacramentum erat causa gratiae,—et tamen alias non conferretur,—sed occasio tantum.

Item, ex virtute sacramenti novi testamenti confertur gratia et fit iustificatio. Sed illa vis aut est virtus creata aut increata. Si creata, ergo illa vis creata confert gratiam; ergo et Christus secundum quod homo; non ergo solus Deus: cuius contrarium sancti dicunt. Si increata, illa est Deus; ergo eadem est vis omnium sacramentorum. Praeterea probatur quod, sicut ex vi circumcisionis tollebatur culpa, ita et conferebatur gratia, quia Deus et conferebat gratiam et tollebat culpam.

Dicimus quod vis sacramenti est virtus creata collata sacramento ad aliquid efficiendum, sicut lapidi vel herbae vel medicinae collata est vis ad aliquid efficiendum. Et ex vi creata sacramenti novi testamenti confertur gratia, ita quod haec praepositio “ex” non notet auctoritatem sed causam. Haec autem locutio “sacramentum vel vis sacramenti confert gratiam” impropria est, quia proprie solus Deus hoc facit, sicut medicina improprie et medicus proprie dicitur curare. Huius autem locutionis “virtus sacramenti confert gratiam” sensus est: virtus sacramenti est causa collationis gratiae, sicut medicina dicitur curare quia est causa curationis. Et ita, licet haec improprie sit vera “virtus sacramenti confert gratiam”, nihilominus haec vera “solus Deus confert gratiam”, quia Deus auctoritate et sacramentum quia est causa, et ita alio et alio modo.

40 Item, ex virtute corporis Christi confertur gratia,—hoc est probabile cum tantum sit sacramentum,—vel saltem sine contradictione