Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 144

confertur augmentum gratiae. Sed longe maior est virtus Christi in quantum est homo vel animae eius quam corporis Christi. Ergo multo potius ex virtute Christi in quantum est homo confertur gratia vel gratiae augmentum.

45 Item, ex virtute corporis Christi, scilicet ex eo quod sumitur sub sacramento, confertur gratia vel augmentum gratiae. Sed sicut corpus Christi sumitur sub sacramento, ita et ipse Christus. Ergo ex eo quod Christus sumitur sub sacramento confertur gratia vel gratiae augmentum. Sed non sumitur sub sacramento nisi secundum quod homo; ergo ex eo quod secundum quod homo sumitur sub sacramento, confertur gratia; ergo Christus secundum quod homo confert gratiam vel gratiae augmentum. Ergo multo potius secundum quod homo dimittit peccata, quia longe maius est meritum gratiae quam nulla habere peccata: quia meritum gratiae facit hominem dignum vita aeterna, sed status non habendi peccati non facit dignum, sicut patet in primo statu Adae. Ergo Christus secundum quod homo et confert gratiam et dimittit peccata et creat et huiusmodi.

60 Dicimus quod ex impropria locutione fit progressus. Improprie enim dicitur quod ex virtute corporis Christi confertur gratia vel augmentatur vel quod corpus confert vel augmentat gratiam. Hoc enim dicitur quia digne sumptum est causa gratiae vel augmenti gratiae, sed non auctor gratiae vel augmenti gratiae. Unde sub 65 eodem tropo potest concedi quod Christus secundum quod homo confert gratiam vel augmentum gratiae, id est digne sumptus sub sacramento est causa gratiae vel augmenti gratiae. Similiter est causa remissionis peccatorum, et ita sub eadem improprietate dimittit et tollit peccata secundum quod homo. Sed haec "secundum 70 quod homo creat" est simpliciter falsa, quia secundum quod homo nec auctor est creationis nec causa.

Sed cum corpus Christi sub sacramento sumptum vel ipse Christus secundum quod homo habeat vim vel virtutem conferendi augmentum gratiae, eodem modo quo expositum est potest quaeri utrum 75 habeat eandem vim sive virtutem si nulla forma panis vel vini existat. Non videtur quod eandem, cum tunc non sumatur sub sacramento nec sit sacramentum. Et si non habet, ergo est variabile et maiorem vim vel virtutem habet uno tempore quam alio . . . . . 9

80 Item, Apostolus ad Hebraeos: "Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus ad emundationem carnis inquinatos sanctificat, quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum sanctum effusus est emundabit conscientias nostras ab operibus nostris ad

9. Here Langton brings in the subsidiary question Utrum benedictio legalis pontificis tanta esset quanta nostri. As it constitutes a digression, its publication is omitted.