Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments
by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 150
tificat vis sacramenti exterior per modum disponentis, patet quod haec non est solutio, quia in omni sacramento est vis illa, sed non omne sacramentum efficit characterem.
300 Item, Deus immediate effundit gratiam sine ministerio alicuius et sine omni medio quo sanctificetur anima. Quod patet ex definitione gratiae, quam ponit Augustinus in libro De libero arbitrio: "Gratia est bona qualitas mentis, quam Deus operatur in nobis sine nobis". Ergo illa vis non est medium inter Deum sanctificantem et
305 animam sanctificabilem; ergo non sanctificat per illam vim. Ergo sacramenta novae legis nullo modo sanctificant; ergo non differunt a sacramentis legalibus . . .
[Solutio]. Ad hoc dico quod in hoc differunt sacramenta novae legis et veteris, quod nova efficiunt quod figurant, vetera non. Et
310 hoc est idem quod sacramenta novae legis habent in se vim sanctificandi, sed sacramenta veteris legis non. Caro enim agni immolati nullam vim sanctificandi habuit neque erat sanctior aliis carnibus, nisi figuraliter. Sed corpus Christi, quod est in altari, habet vim sanctificandi manducantes per modum sacramenti.
315 Ad id quod obicitur primo contra hoc de auctoritate Gregorii verum est. Sed virtus sacrificiorum dicitur fides passionis Christi ibi figuratae, quae iustificat non per modum sacramenti, sed per modum informantis et operantis intrinsecus.
Ad secundum quod obicitur de expiatione mulieris, dico quod 320 multiplex est expiatio. Una per fidem, quae est iustificatio a peccatis; alia per testes, quae liberabat a poena, ut si aliqua accusaretur de adulterio et posset probare per testes se non fecisse, liberabatur, sicut patet in Susanna, Dan. 12. Item, alia per sacrificia, quae mundabat non a culpa nec a poena, sed a figurali irregularitate 325 propter quam homo arcebatur ab ingressu templi ad tempus.
Ad tertium dico quod sanguis hircorum non mundabat a peccato, sed ab irregularitate figurali; sanguis vero Christi mundat a peccato. Unde patet quod alia est mundatio sive sanctificatio in sacramentis evangelicis, alia in legalibus sacrificiis.
330 Ad quartum dico quod sacrificia legis, cum fiebant ex caritate et fide, accepta erant apud Deum et valebant illis qui offerebant et pro quibus offerebant per modum meriti, non per modum sacramenti; unde nulla vis sanctificandi erat in eis.
Ad quintum dico quod vis illa quae est in sacramentis creata est,
335 sicut vis quae est in verbis, in lapidibus et herbis. Sed sicut sacramentum omne in duobus consistit, elemento scilicet quasi materia et verbo quasi forma, ut vult Augustinus super Ioannem, sic duplex est vis sacramenti: una materialis, quae est in elemento, alia formalis sive activa, quae est in verbo. Ex his duabus viribus fit vis sacra-
10. Hugh of St. Cher raises here the secondary question An lex naturalis habeat aliqua sacramenta.