Stephen Langton and Hugh of St. Cher on the Causality of the Sacraments

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 149

parentum, pro maioribus [virtus] sacrificiorum, pro his qui de stirpe Abrahae prodierunt mysterium circumcisionis." Ergo sacrificia legalia habebant vim sive virtutem iustificandi sicut sacramenta 255 evangelica.

Item, loam. 8: "Haec mulier modo deprehensa est in adulterio"; ibi Glossa: "Recenter: non enim fecerat expiationem propter quam dimissa esset". Ex quo videtur quod per expiationem poterat a peccato mundari. Et si hoc, ergo sacramenta legalia sanctificabant sicut 260 evangelica.

Item, Hebr. 9: "Si sanguis hircorum sanctificabat inquinatos ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi." Ita dicit Apostolus, et vere. Ergo sanguis hircorum mundabat; igitur, aut corporaliter aut spiritualiter. Corporaliter non, immo potius in- 265 quinabat. Si spiritualiter, ergo iustificabat; ergo habebat vim sanctificandi.

Item Dan. 3: "Non est in tempore hoc princeps et dux et propheta, neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus in- 270 venire misericordiam tuam; sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum hodie ut placeat tibi." Oratio est trium puerorum, quasi dicant: quia non habemus sacerdotem qui pro nobis offerat sacrificia nec locum in 275 quo offerri debet, da ut sacrificium bonae voluntatis tibi placeat et nobis misericordiam impetret, sicut facerent sacrificia arietum et agnorum si in templo offerrentur. Ex quo patet quod sacrificia legalia erant accepta apud Deum.

Item, sacramenta evangelica habent vim sanctificandi. Quaero 280 quae sit illa vis, utrum creata vel increata. Si increata, ergo est Deus; ergo sacramenta evangelica ideo dicuntur iustificare, quia Deus iustificat in eis. Sed eodem modo facit in sacramentis legalibus, et ita nulla est differentia. Si vis illa est creata et sanctificat animam, aut per modum causae efficientis aut alio modo. Si primo modo, aut 285 per modum causae efficientis operantis extrinsecus aut operantis intrinsecus. Primo modo non, quia sic sanctificat Deus, sicut dicitur Isa. 43: "Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates propter me"; ibi Glossa [dicit] quod "ego" discretivum est. Item, non secundo modo, quia sic sanctificat gratia quae infunditur animae a Deo. 290 Si dicat quod per modum disponentis sanctificat, contra: omnis dispositio est in eo in quo ultimo perfectio acquiritur. Ultima perfectio sacramentorum est sanctificatio animae. Sed illa vis non est in anima, immo est extra, scilicet in sacramento, ut dicit Damascentus. Ergo non sanctificat animam per modum disponentis. 295 Si illa vis affert in anima characterem, qui est dispositio animae ad recipiendam sanctificationem, et ideo mediante charactere sanc-