Does Ockham Know of Material Implication?
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 227
bona, ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis. . . . .
[4] Alia regula est: Quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. . . .
[5] Et ex ista regula sequitur alia, scilicet, quidquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens, quia aliter aliquid sequeretur ad consequens, quod non sequeretur ad antecedens. . . .
[6] Ex istis sequuntur aliae regulae. Una est, quod quidquid stat cum antecedente, stat cum consequente . . . ; sed non, quidquid stat cum consequente, stat cum antecedente. . . .
[7] Alia regula est: Quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti. . . .
[7a] Et ideo tales consequentiae sunt bonae: Oppositum consequentis stat cum antecedente, igitur consequentia non valet; Oppositum consequentis non stat cum antecedente, igitur consequentia est bona. Sed sciendum, quod consequentia poterit esse bona ut nunc, quamvis ut nunc oppositum consequentis posset stare cum antecedente; sed si oppositum consequentis stet vel possit stare cum antecedente, non poterit esse consequentia simplex.
[8] Alia regula est, quod ex necessario non sequitur contingens.
cedente per se, sed non eodem modo. . .
[IV] Sequitur etiam, quod quidquid sequitur ad consequens cum aliqua propositione addita, sequitur ad antecedens cum eadem propositione addita.
[V] Alia regula est: Si ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, prima consequentia erat bona. . . .
[Va] (for syllogisms) Si ex opposito contradictorio consequentis et una parte antecedentis sequitur contradictorium alterius partis, primum argumentum erat bonum.
[VI] Alia regula est, quod quidquid repugnat antecedenti, repugnat consequenti.
[VII] Alia regula est, quod quidquid stat cum antecedente, stat cum consequente.
[VIII] Alia est: Si oppositum consequentis non stat cum antecedente, consequentia erat bona. Et in omni consequentia bona oppositum consequentis repugnat antecedenti.
[IX] Alia est, quod quidquid sequitur ex opposito antecedentis sequitur ex opposito consequentis.
[X] Alia est, quod quidquid antecedit ad oppositum consequentis, antecedit ad oppositum antecedentis. . . . .
[c] Alia est: Si ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, prima erit bona.
[c*] Si autem in antecedente sunt plures propositiones categoricae, tunc istae regulae sic sunt intelligendae: Si aliqua consequentia est bona, ex opposito consequentis et una parte antecedentis, sequitur oppositum alterius partis—prima consequentia erat bona. Et istae regulae numquam fallunt. Accipiatur hic oppositum pro contradictorie opposito.
[d] Alia regula est: Quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti, et non econverso.
[e] Alia est: Quidquid stat cum antecedente stat cum consequente, et non econverso.
[f] Alia est: Si oppositum consequentis non stat cum antecedente, prima consequentia erat bona.
[g] Alia est: Quando oppositum consequentis non stat cum antecedente, sed ei repugnat, est bona.