Does Ockham Know of Material Implication?
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 228
[9] Alia regula est, quod ex possibili non sequitur impossibile.
Istae duae regulae sunt intelligendae de consequentia simplici. Nam ex necessario consequentia simplici numquam sequitur contingens, nec ex possibili impossibile. Tamen consequentia ut nunc bene poterit sequi; sicut sequitur: Omne ens est, igitur omnis homo est, et tamen antecedens est necessarium et consequens contingens. Similiter bene sequitur: Omne coloratum est homo, igitur omnis asinus est homo, et tamen antecedens est possibile et consequens impossibile: et consequentia est bona solum ut nunc. . . . .
[10] Aliae regulae dantur, quod ex impossibili sequitur quodlibet, et quod necessarium sequitur ad quodlibet. Et ideo sequitur: Tu es asinus, igitur Tu es Deus. Et sequitur: Tu es albus, igitur Deus est trinus et unus. Sed tales consequentiae non sunt formales nec sunt multum usitandae.
Regulae autem falsae sunt tales: Quidquid sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens.
Quidquid antecedit ad consequens, antecedit ad antecedens.
Quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti.
Si aliqua consequentia est bona, ex opposito antecedentis, sequitur oppositum consequentis.
Quidquid stat cum consequente (ms. antecedente), stat cum antecedente (ms. consequente). Et multae regulae tales.
The first two rules of S1 have no equivalent in S2 or S3. The first rule states, at least in the tenor of material implication, that sufficient condition for the falsity of a consequentia is that the antecedent be true and the consequent be false. Hence, we can formulate the following thesis:
(p . - q) f - (p f q)
If we combine this rule with the second where it is stated that from falsity truth may follow, and that, if the consequent is false,