The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 277
[TEXT]
Tractatus Occam de relatione (Basle, Univ. Bibl. lat. F.II.24, ff. 11rb-16va)
Quia de relatione plurima vane referuntur, quaeratur an relatio unius creaturae ad aliam sit res eadem suo proprio fundamento.
Quod non: Quia relatio et suum fundamentum sunt res diversorum generum sicut similitudo et albedo, et quae differunt genere differunt specie et numero, et e contra; igitur etc.
Praeterea, unius rei simplicis est una tantum quidditas et formalis definitio, non diversae; sed relationis et sui proprii fundamenti sunt quidditates propriae diversae et definitiones formaliter distinctae, cum unum sit respectivum et aliud absolutum; igitur etc.
Ad oppositum, argumentum est ad hoc: Si relatio et fundamentum non essent eadem res sed diversae, Deus posset facere duo fundamenta absque omni relatione, saltem cum fundamenta sint priora naturaliter relationibus additis, si essent res; et ita possunt esse duo alba aut quanta et nulla similitudo vel dissimilitudo nec aequalitas vel inaequalitas inter illa.
Ad quaestionem illam dicitur ut communiter quod relatio est res alia a suo fundamento, quod probatur per rationes et auctoritates.
1) Per rationes primo sic: Fundamentum manet relatione non manente; igitur unum non est aliud. Vel sic: Fundamentum est quando relatio non est, sicut albedo est quando eius similitudo non est; igitur etc.
Antecedens ostenditur et patet inductive, et consequentia est manifesta quia fundatur super primum principium Philosophi tamquam per medium, quod 'impossibile est idem simul esse et non esse'. Isto etiam modo probat Philosophus, I Physicorum, quod materia sive subiectum non est forma, quia manet forma non manente. Sic etiam probatur V Physicorum, quod locus non est locatum, quia locus manet, locatum non. Sic etiam probat Augustinus, VIII De Trinitate, quod aliud est magnitudo, aliud color sive figura in corpore quia corrupto uno istorum manet reliquum.
Addit etiam unus doctor quod nisi hic modus arguendi valeret non posset probari manifeste quod una res non est alia.
2) Item, eadem albedo fundat relationes oppositas, puta similitudinem et dissimilitudinem, quia idem album per albedinem est simile albo et dissimile nigro; si igitur albedo esset similitudo, eadem ratione esset
a. Alia (?) ms. d. hoc est ms. b. relationes ms. e. similis ms. c. ad ... ] adhuc ms. f. dissimilis ms.
1. Opera Omnia, ed. Firmin-Didot, II, 260. 2. Ibid., II, 287. 3. PL 42, 928.