The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 278
eadem cum dissimilitudine et sic similitudo et dissimilitudo essent eadem res inter se.
3) Praeterea, si albedo et sua similitudo essent eadem res tunc ad intensionem et remissionem unius sequitur intensio et remissio alterius. Consequens falsum, quia frequenter videmus quod albedo intenditur et similitudo albi remittitur, et e contra albedo aliquando remittitur (et) similitudo ex hoc intenditur. Sicut patet de magis albo et minus albo, si unum intendatur aliud remittatur, vel de aequaliter albis, si unum intendatur sive remittatur stante alio in aequali gradu similitudo inter ea remittitur.
4) Item, una est tantum albedo numero per quam unum album refertur ad multa alba et similitudines sunt multae quia multiplicato uno correlativorum multiplicatur et reliquum; igitur similitudo huiusmodi est res alia quam albedo.
5) Item, si sic, tunc similitudo et aequalitas differunt genere quia essent res differentes genere sicut similitudo et quantitas.
6) Praeterea, si essent eadem res, destrueretur ordo universi quia si ordo quae est vera relatio non sit nisi res ordinatae, cum res huiusmodi secundum se totas sint inconiunctae et indistinctae nihil esset quod inter eas faceret unitatem et sic periret ordo et unitas universi. Sequitur tunc: causa secunda non ageret omnino quia causa secunda non agit in passum nisi approximatum; si ergo approximatio non esset aliud quam res approximata, si res prius distans non ageret si postea approximatur, adhuc non ageret plus quam quando prius distabat quia nihil haberet in se ratione cuius foret potentius ad agendum quam prius quando non egit.
7) Praeterea, si sic, tunc unio sive ordo partium in toto non essent nisi partes unitae, et per consequens partibus separatis ab invicem et postea coniunctis, non esset maior unitas partium nec magis totum compositum quam prius ante coniunctionem partium, quia nihil novum penitus superveniret ratione cuius partes essent unitae vel coniunctae. Illud specialiter arguitur de anima intellectiva: si causaretur corpus et postea uniretur corpori, quaero an ista unio sit res alia ab anima et corpore vel non. Si sic, habetur propositum, cum illa unio sit quaedam relatio; igitur etc. Si non, igitur nihil erat novum ratione cuius esset verus homo post compositionem partium quam ante, quia compositio non esset nisi istae partes vel altera earum. Hoc etiam arguit Philosophus, VII Metaphysicae, sic: dissolutis B et A, manet B et manet A et non manet BA. Igitur est aliquid in BA quod nec est B nec A. Ex quo apparet quod in omni composito est aliquid praeter componentia et haec est unio quaedam partium quae est habitudo et relatio partium.
8) Similiter, nisi unio Verbi Divini ad naturam humanam esset res
g. pertinet ms.
h. si . . . ] sicut ms.