The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 302
sicut apparet de distantia et propinquitate quod non sunt res superadditae, ut est superius declaratum.
Propter hoc patet ad illud quod dicitur de corpore et anima hominis quod cum separantur non est homo et cum coniunguntur, tunc est homo; non unio corporis ad animam non est nisi corpus, et unio istorum ad invicem est ipse homo compositus ex his. Derisibile enim esset dicere quod homo sit unus per unam relationem quae est unum accidens in eo, cum tale accidens non habet esse nec unitatem nisi a substantia, et ideo sic imaginantes de unionibus (et) coniunctionibus errant cum Avicenna, III Metaphysicae suae, ponendo ens et unum esse addita rebus.
Ad illud Philosophi quod dissolutis A et B, dico quod verum est si partes maneant et totum non; igitur totum non est suae partes nec aliqua earum, et hoc est verum. Philosophus arguit de partibus qualitativis, ex quibus non fit aliquid vere unum nisi per formam novam saltem superadditam; cuiusmodi est forma mixti respectu elementorum.
Ad illud quod arguitur de unione carnis et animae ad verbum, dico quod non sequitur nec requiritur aliquid novum ex parte carnis vel animae, sicut relatio nova quae dicitur unio; quia absque omni tali potest Deus sibi unire utramque; quia talem unionem, si esset accidens, posset Deus dimittere, et retinere sibi coniunctas partes substantiales, sicut corpus vel anima. De potentia tamen ordinata in ista unione benedicta nova causantur ex parte corporis et animae quae pertinent ad habitudinem utriusque; de potentia tamen absoluta videtur quod posset assumere sibi substantiam absque aliquo accidente novo.
Ad illud V Physicorum, quando dicitur quod ad relationem non est motus, dico, ut prius, quod Philosophus non probat hoc de virtute sermonis; sed ad istum intellectum quod ad hoc quod aliquid dicatur vel sit vere relativum, non oportet quod ipsum in aliquo transmutetur sed sufficit quod transmutatio sit in alio, sicut patet de duplo vel aequali vel simili alteri; et exemplificat Commentator de columna, cum de novo dicitur dextra vel sinistra alicui, ipsa in nullo mutatur sed aliud iuxta ipsam. Si enim Philosophus intelligeret quod relatio foret res nova addita relato, medium suum esset falsum per quod vellet probare ibidem, quod ad eam non est motus, scilicet quod advenit alicui sine omni mutatione facta in eo cui advenit; immo istud contradictorium clauderet, scilicet quod relatio de novo adveniret alicui et tamen de novo non adveniret sibi, immo non adveniret omnino.
Ad illud quod dicitur de Avicenna et Simplicio, dico quod erraverunt multiplicando res iuxta multiplicationem nominum vel conceptuum, ita quod, si res alio modo concipiatur, hoc erit propter diversitatem aliquam
1. separatur ms. m. nova ms.
n. si ms. o. eam (?) ms.