The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 301
Ad aliud, cum dicitur quod albedo est una et similitudines multae, dico quod non sed sicut una est albedo numero qua aliquid dicitur et est album, ita est una similitudo numero qua dicitur illud album simile quibuscumque aliis. Et cum dicitur quod multiplicato uno relativorum, etc., dico quod falsum est de virtute sermonis, tum quia nihil unum numero est multiplicatum, tum quia quot effectus essent tot essent causae, nec est devenire in causam unam primam. Similiter, tot essent patres quot filii, tot etiam domini quot servi. Et ideo sic potest intelligi quod multiplicato etc., quod ad multiplicationem relativorum genere vel specie, sequitur consimilis multiplicatio in correlativis ita quod semper uni relativo secundum speciem correspondet suum proprium correlativum secundum speciem.
Ad aliud de ordine, dico quod non est aliud quam res ordinata. Et cum dicitur quod tunc res essent omnino inconiunctae, dico quod non, quia ordo quem volunt quidam imaginari superadditum rebus nihil facit ad unitatem rerum vel connexionem, eo quod foret unum accidens cuius una pars foret in uno corpore et alia in alio, et istae partes ordinis essent ita inconiunctae sicut sua subiecta et requirerent ordinem alium connectentem in infinitum. Et ideo dico quod ordo non est aliud quam res ordinata.
Ad aliud cum dicitur quod tunc causa secunda non ageret, dico quod non sequitur. Et quando dicitur quod res quando non approximatur non agit igitur approximatio est res addita ad hoc quod perveniat actio, dico quod non, quia ad hoc quod res nunc agat in aliquid, cum prius non egit in ipsum quando distabat, non requiritur aliquid sibi additum, sed sufficit quod sit in loco in quo natum est agere, ita quod magnitudo medii non impediat actionem, non quod approximatio sit res addita corpori promovens actionem; quia nec aliqui philosophi ponerent relationem esse principium actionis. Et ideo ad causandum actionem novam non requiritur approximatio in corpore quae sit alia res sibi addita, sed ipsum corpus approximatum est sua approximatio, quia si sit propinquum removetur ab aliquo absque omni mutatione facta in eo per mutationem factam in alio, sicut columna fit dextra mihi et sinistra solum per mutationem factam per me, non in columna quam cerno; alias, sicut prius argutum est, moto uno corpore omnia corpora removerentur.
Ad illud de unione partium, dico quod unio non est res addita unito sed totum compositum ex partibus est unio una. Partes etiam quando uniuntur inter se sunt aliae uniones. Et quando dicitur quod nisi unio esset res addita tunc partes non magis uniuntur in toto quam quando separarentur, dico quod non sequitur, quia per motum fit ex his unum, et illud non est aliqua partium, nec oportet quod in aliqua partium fiat aliquid novum ad hoc quod sit unita aliter, postquam fuerunt separata,
i. numerationem ms.
j. si ms.
k. remotum ms.