The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 57

Cui etiam Virgini evangelizans dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Hac autem in sermone turbata, dixit ad ipsam angelus: Ne timeas Maria, invenisti gratiam apud Dominum, et paries filium et vocabis nomen eius lesum: Ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. Unde Iesus 'Salvator' interpretatur. Dubitante autem: Quomodo mihi erit hoc, quoniam virum non cognosco? iterum dixit ad illam angelus: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi; unde, quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Haec autem respondit ad ipsum: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Per optationem autem sanctae Virginis, Spiritus sanctus praevenit in ipsam secundum verbum Domini, quod dixit angelus, purgans ipsam et potentia deitatis Verbi receptivam simul autem et generativam praeparans; et tunc, obumbravit ipsam Dei altissimi per se sapientia et virtus, id est Filius Dei, Patri homosios (id est consubstantialis), sicut divinum semen; et copulavit sibi ipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius sanguinibus carnem, animatam anima rationali et intellectiva, quae fuit a principio nostrae conspersionis, non seminans, sed per Spiritum sanctum creans; nec paulatim appositionibus completa figura, sed subito perfecta; et Dei Verbum, id est persona, realiter facta est carni persona. Non enim prius erant secundum seipsa et sic unitum est Dei Verbum, sed inhabitans in ventre Virginis Matris incircumscripte, in sui ipsius persona ex immaculatis semper Virginis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectiva substituit; et, principium carnis nostrae conspersionis accipiens, ipsum Dei Verbum carni persona factum est, quoniam simul caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata rationali et intellectivo. Unde, non hominem deificatum dicimus, sed Deum et Dei Verbum hominem factum; qui, cum natura perfectus esset Deus, factus est natura perfectus homo; id est, non convertens naturam, neque in phantasticam dispensationem; sed, in carne ex Maria Virgine accepta, rationabiliter et intelligibiliter animata et in ipsa esse contingenti, secundum personam unitus est inconfuse et incommutabiliter et indivisibiliter, non deponens suae deitatis naturam in carnis substantiam, neque suae carnis substantiam in naturam suae deitatis, neque ex divina ipsius natura neque opera accipiens ex humana natura unam perfecit naturam compositam.

II. 3 seq. Luc. I 26-38. 4-5 Hebr. VII 14, 13. 9-11 Matth. I 21. 17-18 Cf. Gregor. Nazianz. Oratio 38 13 PG 36 325B. 24 Cf. Rom. XI 16. 24-32 Cf. Epist. Procli 2 PG 65 860D-861A. 27-28 Cf. Epist. 17 Cyrilli Alex. PG 77 124A. 33 Cf. Epist. 1 Cyrilli Alex. PG 77 17C.

2 De Incarnatione Verbi/sic AR, sed haec verba ut titulus versionis totius tractatus ab iisdem accipiuntur. 4 nostrum/om. A. 10 salvabit/ sic A; salvum faciet R, sed sub influxu Vulgatae, ut videtur. 16 optationem/operationem F. 17-18 secundum verbum ... purgans ipsam/om. F. 19 autem/om. F. 20 per se/sic