The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 58

AF et R ; om. R . 21 id est/sic F; et AR. 24-25 non seminans . . . creans/om. AR. 25 appositionibus/sic F; oppositionis AR. figura/figurata F. 26 subito/sic F; sub uno AR. perfecta/imperfecta A . 33 simul Dei . . . intellectivo/simul Dei caro, simul caro animata anima rationali et intellectiva, simul Dei Verbi caro, animata rationali et intellectivo AR. Haec lectio redundans iam fere sic in versione "Cerbani" habebatur tempore Petri Lombardi (ante A.D. 1158), et ut supra ostendebamus pp. 24-26, forsan a quodam amanuense in textu correctiones marginales, forsitan ab ipso "Cerbano" factas, admittente, sed vocabula corrigenda non delente, obtinebatur. 41 naturam/natura AR. 42 opera accipiens/quam acceperat Szigeti uno cum textu graeco PG.

[III]

Inconverse enim et incommutabiliter unitae sunt ad invicem Christi naturae, neque divina a propria simplicitate distante, neque humana conversa est aut in deitatis naturam, neque in [in]existentiam divisa est; neque ex duabus una composita natura facta est. 5 Composita enim natura neutris ex quibus componitur naturis homousia (id est eiusdem substantiae) esse potest, ex alterutris perficiens alterum; ut "corpus, ex quatuor elementis compositum, neque igni dicitur homousion, neque ignis nominatur, neque aer, neque aqua, neque terra", neque horum alicui homousion esse dicitur. Si 10 igitur secundum haereticos Christus est unius compositae naturae, post unionem autem realiter ex simplici natura conversus est in compositam, neque Patri simplicis naturae existenti homousios esse dicitur, neque Matri. Neque enim ex deitate et humanitate ipsa 15 componitur, neque est ex deitate et humanitate; neque autem Deus neque homo denominabitur, sed Christus solus; et est hoc, videlicet 'Christus', non personae ipsius nomen, sed unius secundum ipsos naturae. Nos autem Christum non unius compositae naturae dogmatizamus, neque ex alteris alterum,—sicut ex anima et corpore 20 homo noster, aut sicut ex quatuor elementis corpus,—sed ex alteris eadem esse. Ex deitate enim et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum, eundem et esse et dici ex duabus et in duabus naturis, esse confitemur. Id autem, videlicet quod est Christus, nomen personae dicimus, non uno modo dici, sed duarum naturarum 25 esse significativum. Ipse enim seipsum unxit; ungens quidem ut Deus, unctus autem ut homo. Hic ipse est enim hoc et illud; unctio autem humanitatis deitas est. Si enim, cum unius naturae compositae sit, Christus homousios Patri, erit ergo et Pater compositus et carni homousios, quod est inconveniens et omni blasphemia 30 plenum. Qualiter autem et una natura contrariorum substantialium differentium susceptiva fiet? aut qualiter enim possibile est eandem naturam, secundum ipsos, creatam et increatam, mortalem et immortalem, circumscriptam et incircumscriptam esse? Si vero Christum unius dicunt esse naturae et ipsam simplicem esse fatentur, 35 manifesto ipsum purum Deum esse confitentur, et phantasiam in-