The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8
in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 67
[VIII]
5 Si autem aliquis interrogat de Domini naturis, si sub continuam neque unum corpus sint, neque una superficies, neque una linea, nec tempus, nec locus, ut sub continuam quantitatem reducantur; haec enim sunt quae continue dinumerantur. Sciendum autem est, quod numerus differentium sit et numerari impossibile est secundum nihil differentia; sed secundum quod differunt, secundum hoc et numerantur, ut Petrus et Paulus; secundum autem quod uniuntur, non numerantur. Ratione enim substantiae unitae, duae naturae non possunt dici; secundum autem personam differentes, duae personae convenienter dicuntur. Quare, numerus differentium est; et quo modo differunt differentia, hoc etiam modo et numerantur. Uniuntur quidem igitur Christi naturae inconfuse et secundum non personam; indivisae sunt [. . .]. Non enim secundum personam duas dicimus esse naturas Christi, [. . .] ratione et modo differentiae. Unitae enim sunt secundum personam et in alterutris divisionem habent, et inconfuse unitae sunt et propriam unaquaeque physicam differentiam custodit. Modo quidem igitur differentiae et solo numerantur, et sub discretam quantitatem reducentur. Unus igitur est Christus, Deus perfectus et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione, cum αχραντον (id est im- maculata) carne ipsius, non carnem non adorandam esse dicentes. Adoratur enim in una Verbi persona, quae ipsi persona facta fuit, non creationem colentes; non enim sicut nudam carnem adoramus, sed sicut deitati unitam, et sicut in unum prosopon et unam personam Verbi duabus ipsius reductis naturis. Sic itaque devitamus prunam tangere, propter ignem ligno coniunctum. Adoramus Christi utrumque, propter divinitatem carni unitam. Neque quartam apponimus personam in Trinitate, neque utique fiat; sed unam personam Verbi Dei confitemur et carne ipsius. Trinitas enim permansit Trinitas, etiam post Verbi incarnationem.
VIII. 29-31 Cf. Procli Epist. 2 PG 65 861 D; Eulogium Alexandrinum apud Maximum PG 91 265A.
16 differentiae/differre AR. 20 igitur/om. G in utroque suo textu. 21 est/om. G De gloria. Deus/Dominus G De novitatibus. 22 adoratione/oratione AR. cum . . . id est/G De novitatibus (et F qui haec verba fragmento suo, revera ex Petro Lombardo desumpto, addidit); cum idem AR. 22-23 cum . . . ipsius/om. G De gloria. 24 quae fuit/om. G De gloria. facta fuit/fuit vel facta fuit AR et G De novitatibus. 25 colentes/edentes R . 26 deitati/G in utroque textu suo; deitatem AR et Szigeti. 26 unum/unam G. 27 devitamus/G; dedimus AR. 32 incarnationem/Amen addunt AR.
ELIGIUS M. BUYTAERT, O.F.M.
The Franciscan Institute St. Bonaventure, N. Y.