The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 66

30 tum Filium et Verbum Dei; ut Domini nostri Iesu Christi duas generationes veneremur, unam quidem ex Patre ante saecula, ultra causam et rationem et tempus et naturam; et unam autem in ultimis propter nos, et secundum nos et ultra nos: [propter nos], quoniam propter nostram salutem; secundum nos, [quoniam] factus est homo ex muliere et in tempore; ultra nos, quoniam non ex semine, sed ex 35 Spiritu et sanctissima Theotocon; ultra legem, quoniam non solum Deum ipsum praedicamus nudum nostra humanitate, neque hominem dicentes ipsum nudum deitate; nec alium et alium, sed unum et eundem, simul Deumque et hominem; Deum perfectum et hominem [perfectum], totum Deum et totum hominem; eundem totum Deum 40 et cum carne ipsius, et totum hominem et cum deitatis ipsius divini- tate. Per id, quod est dicere 'perfectum Deum et perfectum hominem', complementum et non defectum ostendimus naturarum; per id vero, quod est dicere 'totum Deum et totum hominem', singularitatem et non divisionem monstramus personae. Et unam 45 naturam Verbi Dei incarnatam confitemur; sed per id, quod est [dicere] 'naturam incarnatam', carnis substantiam significamus, et hoc secundum sanctum Cyrillum. Et incarnatus est Logos (id est Verbum), et a propria altitudine non destitit, et omnino incir- cumscriptus. Minoratur corporaliter et corripitur, et deifice est 50 incircumscriptus, non superextensa carne ipsius incircumscriptae ipsius deitati. Omnino quidem igitur Deus est perfectus, non autem totum est Deus; non enim solus Deus, sed et homo. Et totus homo perfectus, non autem totum homo est; non solum enim est homo, sed et Deus. 'Totum' quidem enim naturae est praesenta- 55 tivum, 'totus' autem personae, sicut 'aliud' naturae, 'alius' vero personae. Sciendum autem est, quod quamvis ingredi in invicem Domini naturas dicamus, sed tamen scimus quod ex divina in- gressus factus est. Haec enim omnia penetrat sicut vult, et cir- cumscribit; per ipsam autem nihil. Et haec autem propria carni 60 assignat, permanens ipsa impassibilis, et carnis passionibus non par- ticipat. Si enim sol nobis proprios actus tradit et nostris non par- ticipat, multo magis solis creatorque et Dominus.

VII. 8-9 Cf. Philipp. II 7. 14 Cf. Rom. XI 16. 46-47 Cf. supra, c. VI lin. 63 cum notula.

2 igitur/A et R , om. R . 29 ut ... duas/G; ut Domini nostri. Duas ipsius AR. 31 et (tertio loco)/om. R. 32-34 propter nos quoniam ... ultra nos/om. G. 32-33 quoniam ... secundum nos/A et R , om. R . 34 quoniam/quam G. sed ex/AG et R , et R . 35 Spiritui/sancto addunt AR. Theotocon/G, theotoco A, theotocho R. 40 ipsius (altera vice)/eius G. 41 perfectum Deum/AR, perfectum et Deum G. 47 hoc/hic AR. 52 enim/A et R , autem R . 54 enim/A R, om. A . 56 est/om. G. in/om. G. 57 tamen/enim G. 60 impassibilis/passibilis G.