tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 90

Romanum et Alexandrinum Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et Routhio) : cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem tres divulsas (μεμερισμένας) i. e. tres substantias condemnabat, quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, “Si eo quod tres sunt hypostases, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint; aliter, Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant.” ap. Basil. de Sp. S. 72. Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origines, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres hypostases confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens hypostases in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.

Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis Confessionibus Semi-arianorum, omittatur “ex usia;” quia scilicet mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua de Decr. Concil. Nic. scribens ad Graecos, omittit hypostasin, usiam retinet. Neque absimili ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa hypostasi Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum Nicae in Thracia, non solum usiam, ut in aliis confessionibus Arianorum, sed hypostasin etiam.