tracts: theological and ecclesiastical
p. 89
revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum hypostasis exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi quod Maranus hypostasin "summo consensu" receptam esse putat ab Oriente a Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem "apud Catholicos Dionysii aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases."
Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus vocabulis usia et hypostasi in Anathematismo suo usi sint Nicaeni Patres. Respondet Coustantius, hypostasin primo scriptam ab illis fuisse, deinde usiam provida mente adjectam, ne scilicet hypostasin prave verterint Sabelliani, quasi voluerit persona. Crediderim praeterea hypostasin priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub Latinorum magisterio habito, vocabulum substantia, seu hypostasis, quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos, loquitur de Spiritu Sancto tanquam cjusdem hypostasis et usias cum Patre et Filio. Theod. Hist. ii. 17; longe aliter atque Concilium Oecumenicum secundum, a quo, absentibus qr'ppe Latinis, tres hypostases commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de substantia sive hypostasi, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque, quanquam hypostasis pro usia in Epistolam Synodalem non inducebatur, tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem