tracts: theological and ecclesiastical
p. 7
DISSERTATIUNCULAE QUAEDAM CRITICO-THEOLOGICAE.
DISSERTATIO I.
DE QUARTA ORATIONE S. ATHANASII CONTRA ARIANOS.
UATUOR illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice cxl. de πενταβίβλῳ Athanasii mentionem facit. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. “Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohaerere, ut unum ipsae opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola haec ultima solita terminatur conclusione.” Athan. Opp. t. i. pp. 403-4. Haec ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in Praefat. sua