tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 8

p. xxxv. et in Vit. Athan. p. lxxii. concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiae, aliam ex alia, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod praecipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter haereticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat.

Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: “ Les quatre oraisons sont toutes liées ensemble, et en un même corps, comme il paraît principalement, parcequ’il n’y a que la dernière qui finisse par la glorification ordinaire.” Mem. Eccl. t. 8, p. 701. Et alibi: “ Il est certain que ces quatre discours . . . semblent . . . ne faire qu’une seule pièce, qu’on aura partagée tantôt en quatre, tantôt en cinq.” p. 191.

Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, Ant. Eccl. t. 5, pp. 217, 218, qui cum Montefalconio consentit posteriores libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere.

Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam Athanasii ad Ep. Aeg. et Lib. contendit non esse revera partem Orationum contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii editoribus habebatur,) quia scilicet illa Epistola non spectet, nisi in parte quadam, ad doctrinam Arianorum, haec monet: “ Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam in istis adversus Arianam haeresim disputat etc. . . . prima autem (i. e. Epist. ad Ep. Aeg. et Lib.) nihil horum facit. De Incarn. v. 15, § 9.