tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 10

hic quaestio est, comprehensam fuisse ut quintam partem πενταβίβλου Photii. Nam, quoniam in uno codice haec Maurinorum quarta vocatur sexta Oratio, alia quaedam ibi reperienda est quinta; quae quidem, Montefalconio judice, est opusculum illud quod vulgo appellatur De Incarnatione contra Arianos, quod re ipsa in aliquibus codd. quintae nomen gerit. Sunt porro codices qui Epistolam ad Ep. Aeg. et Lib. quae in codd. solebat esse prima, quartam nominant; alius autem est Montefalconii, ex quo quarta illa Maurinorum plane excidit. Accedit quod in codice quodam Bodleiano (Roe 29, n. 1410) opusculum De Incarnatione contra Arianos tres priores subsequitur orationes, quartae vice. Aliis autem codd. quarta Maurinorum quinta est; aliis Epistola ad Ep. Aeg. et Lib. est "tertia contra Arianos," Epistola de Sent. Dion. in duas partes divisa, pro prima et secunda, ut videtur, habita. Quare, cum adeo varictur in codicibus, nulla praescriptio est ex usu editionum, cur quarta haec oratio adsciscatur in numerum earum, quae cum Arianis bellum gerunt.

2. Deinde notandum est, librum hunc ipsa fronte sua prodere se non esse orationem similem illarum quae ei praeierunt. Nam, cum secunda illa et tertia prooemium utraque suum habeat, in quo mentio fit gravissimi illius argumenti, quod ab illis est continuandum, nihil contra aut scopo definitum aut ratione ordinatum in quarta incipiente reperitur. In argumentum suum, quicquid sit illud, nullum enim profitetur, praeceps ingreditur, propositionem prae se ferens categoricam quandam ex Evangelista desumptam, "Ex Deo Deus est Verbum, nam