tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 9

Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu, quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos haereticos ab Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidem continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum, vel annotationum seriem, variae et longitudinis et materiae, praecipue de haeresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his argumentis fultam velim.

§ I. DE STRUCTURA LIBRI.

1. Jam hoc praemittendum est;—nusquam, ut credo, ab antiquis ad Orationem hanc quartam provocari, tanquam ad partem operis Athanasii “contra Arianos,” vel “de Trinitate;” cum secunda contra et tertia laudantur a Theodoreto, Justiniano, Cyrillo Alexandrino, Facundo, Concilio Lateranensi sub Martino I. habito, Agathone Pontifice, et aliis, idque illo ipso numerandi ordine qui etiamnum servatur in editione Maurina. Quamvis autem Photii, de toto opere ut quinquepartito loquentis, interpretes esse quodammodo videantur, et Patres Concilii Occumenici Septimi et Agatho P. Romanus in Sexto, ex eo quod tertiam Maurinam pro quarta habeant, inde tamen non concludi potest quartam Maurinam, de qua

Theod. Eran. ii. p. 136. Justin. ap. Baron. Ann. 538. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr. Cap. iii. 3. Concil. Later. Secr. 5, etc.