tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 12

At in hac accurata rerum dispositione nullam plane sedem sibi vindicare potest quartus ille liber seu Oratio Maurinorum.

Quid quod in verborum quoque usu sui similis est quartus liber, aut saltem dissimilis trium Orationum. Nam in quarto, caeteris licet breviore, vocula celeberrima ὁμούσιον ter reperitur, vid. §§ 10, 12, at candem in tribus illis prioribus nusquam esse dicendum est, cum solitarius iste locus, Orat. i. 9, qui eam continet, symboli quandam fert speciem, ut ex ipso loco intelligitur, neque in propriam Athanasii disputationem cadit. Contra, verbum illud omittitur aliquando in Orationibus tribus, ubi jure posset quaeri. Deinde in Orat. ii. 78, 79, 80, ut in Gent. 40, et 46, Incarn. V. D. 20, ad Serap. iv. 20, verbum αὐτοσφία reperitur; at in quarta reprobatur idem, Petavio judice, (de Trin. vi. 11,) ut Sabellianum. Tum hoc quoque e minutioribus rebus ad rem nostram facit, quod tres illae, in Sanctissima Trinitate praedicanda, illustratione uti solent ex luco et ejus irradiatione desumpta; quarta vero, modo ignem non lucem, modo ignem et lucem inducit. Depravato denique textu haec graviter laborat; illae non laborant.

3. Profecto, ut antea dictum est, etiam hoc in quaestionem venit, an forte portiones saltem aliquae hujus

Vid. ἀλλοτριούσιος, Orat. i. 20; ὁμοίας οὐσίας, ibid. 21, 26, iii. 26; ὁμογενὴς, i. 56; ὁμοφυὴς, ἐτερογενὴς, ἐτερούσιος, ibid. 58. Cf. de Sym. 53, ubi ὁμοιούσιον reprobatur. Cf. item argumentum, non ad consubstantialitatem, sed ad acternitatem Filii a voce εἰκὰν ductum, Orat. i. 20, cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de Decret. 20, et 23; Greg. Naz. Orat. xxx. 20.