tracts: theological and ecclesiastical
p. 13
libri fragmenta sint tantummodo cujusdam operis, vel plurium operum; vel notulae rudiores subita manu scriptis mandatae, prout menti occurrerent; vel capita controversiarum; quae casus rerum temere in unum cumulum congesserit. Peregrinum omnino opusculum, forte non Athanasii, illud de Sabb. et Circumc. nonnunquam in medium hunc librum intrusum jam diximus; praeterea, (quod praecipue ad rem nostram facit) idem opusculum in codd. omnibus, excepto uno, quos memorant Maurini, re ipsa consociatur cum fragmento quodam Epistolae de Decr. et Tractatu In illud omnia, quasi totum quid, quamquam nihil cum illis habet commune. Alterum exemplum cernitur in Sermone Majore de Fide, qui in Montefalconii Nova Collectione editus est, qui autem vix aliud est quam series quaedam portiuncularum ex variis Athanasii operibus in unum comparatarum. Praeterea, quod attinet ad librum nostrum, in codd. quibusdam singuli singulis partibus praeponuntur tituli; ut τοὺς σαβελλίζοντας, κ. τ. λ. in sect. 9; in sect. autem 11, πρὸς τοὺς λέγοντας ὅτι, κ. τ. λ. Porro “illi” et “ille” stant nudi aliquando, nullo antecedente nomine. Sed et infractum illud et inordinatum in orationis filo, indicium aliud est multiplicis et disparis materiae. Quid quod § 25 in duas partes temere secat quod alioqui continuum haberet cursum a 15 ad 36; § 11 autem mentionem ultro objicit alicujus rei quam in praecedentibus frustra quaesiveris. Tum §§ 6 et 7, quae solae pertinent ad Arianos, jacent inter argumentorum locos Arianis plane alienos, stylum autem sapiunt dilucidum illum et liberum Orationum trium; qui quidem stylus aliqua ex parte in §§ 14, 17, 27, 28, et 34 reperitur.