tracts: theological and ecclesiastical
p. 17
exemplo, Athanasium id ipsum facere in disputationibus suis, haeresiarchae parcere nomini, haeresim severissime impetere. Quid quod similiter a nominibus abstinet Eusebius in Arianis suis reprobandis (Eccles. Theol. i. 9, 10); silet porro Vincentius Lirinensis, si revera in Commonitorio suo Augustinum petit. Idem quoque in Platone fecit Aristoteles; sed in hac re testes supervacanei sunt.
Quod ex ipsa libri structura nihil habet difficultatis, id, collatis inter se dogmatibus, hic Marcellianorum seu Photinianorum, illic eorum quibuscum in hoc libro agitur, plenissimam habebit confirmationem; nempe eo modo, quo Orationes tres haeresim tractant Arianam, disputationem hanc quartam, divulsam licet et incompositam, in Marcelli vel Photini, necnon Sabellii et Samosateni erroribus refutandis versari. Quod cum dicimus, prudentes praeterimus sectiones 6 et 7, ad Arianismum procul dubio spectantes, sed in summa operis importunas.
His nostris jam in formam redactis, perjucunda fuit nobis fortuita lectio libelli, inscripti, In Eusebii contra Marcellum libros Selectæ Observationes, auctore R. S. C. Lipsiae, 1787. Laudato Athanasii “quinto libro,” ut illum vocat, “contra Arianos,” pergit auctor anonymus dicere, “ibi, ut in libro de Aet. subst. Fil. et Sp. S. sententiam Marcelli, suppresso tamen nomine, refellit. Quod an aliis sit observatum, ignoro.” p. 28.
§ II. DE MATERIE LIBRI.
Quo melius huic rei satisfiat, triplex hic sumendum est argumentum: primum enim necessitudo illa inter Atha-