tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 16

quod hoc fortasse inde colligendum est insuper, necessitudinem scilicet aliquam fuisse Athanasio cum quibusdam istarum factionum hominibus, quibus sagax et benevolus praesul, licet congrediendum, tamen aliquatenus parcendum duxerit.

Deinde observandum est haeresim, de qua per totum paene librum agitur, etsi Sabellianae proximam, non fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea, e. g. Σαβελλίου τὸ ἐπιτήθευμα, 9, et ὅσα ἄλλα ἐπὶ Σαβελλίου ἄτοπα ἀπαντῷ, 25. Quinimo, cum haeresis haeresi opponitur in fine § 3, de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui “Sabellizant,” quibuscum scilicet sancto Doctori res erat. Praeterea haeresim, quae agebatur, esse temporis illius, non praeteritorum saeculorum, certum est tum ex Lloquendi modo, quo utitur Athanasius, tum quia caeterae, quibuscum dimicat in scriptis suis, sunt sui aequales. Namque, etiam cum Pauli Samosateni haeresim aggreditur, non priscam istam saeculi anterioris in arenam immittit, sed immutatam et novam, qualem ipse eam conspexerat in populo Christiano. Nec sane probabile est, in medio illo tot tantorumque errorum certamine, quod Athanasio contigit, prudentissimum virum ad obsoleta quaedam, ut Γραϊκὸν καὶ σχολαστικὸν, confugisse.

Quae omnia suspicionem movent, haeresim, quae materies est hujus libri, illam esse Marcelli Ancyrani, qui cum Athanasio commilitaverat contra Arianos, et sectatorum ejus; cum omnibus notum sit, similimo illo Apollinaris

Plutarch. Cic. 5.