tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 20

suos illo extremo halitu vere efflaret. Nihilominus, qui in re historica, non biographia versantur, his, ut mos est in Ecclesia, Marcellus apparet, non ut privatus quispiam, in sua ipsius persona et poenitentia sua, sed in secta quam genuit, et in maturitate postrema earum opinionum, quae in ipso semina tantummodo fuerant et elementa pravitatis.

Caeterum, utrum in hominem ipsum an tantummodo in sectatores ejus Athanasius in quarta sua, quam vocant, Oratione invehatur, concludi non potest in alterutram partem, ex illa, seriore utique, confessione ab Eugenio subscripta. Neque Hilarius, Athanasium testatus Marcelli operi contra Asterium pepercisse, nos moveat, ne illo opere utamur in Marcelli placitis eruendis; nam neque in aliis rebus tam fidus in narrando reperitur Hilarius, (ut cum de Liberio loquitur,) ut ex iis quae plane haeresim sapiunt, Hilarii causa pios sensus extorqueamus. Ea autem sunt hujusmodi.

2. Eusebio teste, placuit Marcello, (1) unam tantummodo in Deitate esse personam; a Sabellio tamen in hoc dissentienti, quod teneret (2) non Patrem continuo esse Filium, Filium Patrem, (id quod νίοπατορίαν vocant,) sed (3) Patrem et Filium esse nomina mera et nudos titulos; (4) neque exprimere relationes aliquas essentiales in natura divina, sed ex eo originem cepisse (5) quod Verbum Dei sempiternum, seu λόγος ἐνδιάθετος, (quod Divina quaedam est Ratio,) sese manifestaverit in carne, in hypostasi scilicet Jesu Christi, Filii Mariae; (6) hunc itaque unum Deum, seu μονάδα, quodammodo se aperire solere vel dilatare (πλατύνεσθαι) ut nos salvos faciat; (7 et 8) quam dilata-