tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 21

tionem esse actionem quandam, seu ἐνέργειαν, Verbi, qua fit προφορικὸς, seu Vox creatrix Dei, cum alioqui sit Ratio interior; (9) harum autem dilatationum singulare esse specimen Incarnationem Verbi, scilicet dilatationem in carne hominis Jesu, (10) quem susceperit ineunte dispensatione Evangelica, quem exeunte relicturum sit (11). Sequi inde, Verbum non esse Filium, (12) nec Dei Imaginem, Christum, Primogenitum, Regem, sed Jesum esse haec omnia: quod si ea praedicentur de Verbo in Scripturis V. T. propheticum illud est propter futuram suam in carne manifestationem, (13) neque, dispensatione absoluta, tribui poterunt eadem Verbo, carnem tunc relicturo, regno se abdicaturo, ad Deum redituro, Verbo mero ut antea futuro.

Haec ille: neque est cur fidem denegemus Eusebio, Ariano homini, vel Arianorum certe fautori, qui, tum contrariarum partium studio tum propter contrariam suam perfidiam, iniquius laturus esset judicium de opinionibus Marcelli. Nam ipsissima verba Marcelli citat scriptor ille; ab aliorum porro testimonio confirmatur. Praeterea si Athanasius in libro hoc quarto haeresim quandam describit simillimam illius quae Marcello ab Eusebio tribuitur, duplex hoc testimonium Eusebium corroborat, Athanasium interpretatur. Photiniana porro doctrina, a Marcelli auditorio profecta, in iis autem placitis sita quae ante illam ortam Eusebius assignavit Marcello, argumentum est validum, eruditissimum hunc, licet lubricum, theologum Marcelli animum et consilium recte divinasse.

Nunc singula haereseos capita, quae supra percurrimus, testimoniis allatis illustremus.