tracts: theological and ecclesiastical
p. 30
Athanasius tam alienus est ab Eusebio, tam familiariter agit cum Eugenio et Basilio. Cum enim dissimilium ingeniorum, diversarum partium viri, ut Athanasius et Eusebius, considem erroris sunt testes, ut reipsa hic aut illic existentis, errorem illum verisimile est et revera existere, et existere in illo loco, cui Eusebius eum assignat, Athanasius saltem non abjudicat. Deinde Basilius, Athanasius, Eugenius, unam rem agunt in historia hujus quaestionis; accusator Basilius, Marcellus et Eugenius rei, Athanasius judex, crimen haeresis cujusdam societas; quare, cum Athanasium eundem de eadem haeresi jam antea scripsisse constet, facilis est conjectura, sanctum Doctorem, cum scriberet, versari in illis ipsis hominibus impetendis, quos postea notat Basilius, horret Eugenius. Verum ad ipsam locorum collationem veniamus, expositis hinc sectae istius placitis, illinc opinionibus ab Athanasio damnatis.
(1) E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginti id agunt ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus Marcelli.
(2) Increpat Athanasius commentum dicentium, Verbum Dei, similem verbi humani, non habere substantiam; οὐ διαλελυμένος, ἦ ἀπλῶς φωνὴ σημαντικὴ, ἀλλὰ οὐσιώδης λόγος εἰ γὰρ μὴ, ἔσται ὁ Θεὸς λαλῶν εἰς ἀέρα. . . . ἐπειδὴ δὲ οὐκ ἔστιν ἀνθρώπος, οὐκ ἀν εἴη οὐδὲ ὁ λόγος αὐτοῦ, κατὰ τὴν τῶν ἀνθρώπων ἀσθένειαν. § 1. Vid. quoque Contr. Sabell. Greg. § 5, e. Hoc vero idem illud est, conceptis verbis,