tracts: theological and ecclesiastical
p. 31
cujus Eusebius insimulat Marcellum, e. g. ἐπὶ δὲ τοῦ λόγου, σημαντικὸν αὐτὸν δίδωσι, καὶ ὅμοιον τῷ ἀνθρωπίνῳ. p. 118. Vid. quoque p. 128.
(3) Reprobat Athanasius illud in haereticis suis, quod dicerent in Natura Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; τὸν Θεὸν, σιωπῶντα μὲν ἀνενέργητον, λαλοῦντα δὲ ἱσχύειν αὐτὸν βούλονται. § 11, vid. etiam § 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; ὁ λόγος ἔνδον μένων ἐν ἡσυχάζοντι τῷ πατρὶ, ἐνεργῶν δὲ ἐν τῷ τὴν κτίσιν δημιουργεῖν, ὁμοίως τῷ ἡμετέρῳ, ἐν σιωπῶσι μὲν ἡσυχάζοντι, ἐν δὲ φθεγγομένοις ἐνεργοῦντι. p. 4, d. Alibi objicit Eusebius Marcello posse fieri, ut artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna quadam mentis operatione, p. 167, b.; idem objicit Athanasius, § 11, d.
(4) Non pauca superius dicta sunt de πλατυσμῷ illo μονάδος in carne, idque ἐνεργεία quadam; jam in hac materie tota est una pars libri seu Orationis quartae, viz. §§ 13, 14, 25. φησὶ γὰρ, dicit Athanasius, ὁ πατὴρ πλατύνεται εἰς υἱὸν καὶ πνεῦμα. § 25. τίς ἡ ἐνέργεια τοῦ τοιούτου πλατυσμοῦ; φανήσεται ὁ πατὴρ καὶ γεγονὼς σάρξ, εἴγε αὐτὸς μονὰς ὦν ἐν τῷ ἀνθρώπῳ ἐπλατύνθη. § 14.
(5) Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat factioni, ipsis adhibitis vocibus προελθὼν et παλινδρομῶν, πρόοδος et ἀναδρομή, προεβάλλετο et ἀνακαλεῖται, γέννησις et παῦλα τῆς γεννήσεως. § 12, § 4, e.
(6) Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi ἐν τῷ Θεῷ: idem fecerunt haeretici illi,