tracts: theological and ecclesiastical
p. 34
tum. Neque id multum in hac re valet, quo motus Montefalconius dubitat an opusculum Contra Sabellii gregales sit Athanasii, nullam scilicet esse memoriae proditam Athanasii cum Sabellianorum familiis dimicationem. Nam si reipsa certum est, hunc librum de Sabellianismo quodam disputare, esse autem genuinum, (id quod nemo inficiatur,) quid ultra quaerendum est? aliorum silentium explicatione eget, sed nihil probat. Opportunum autem est Sirmondi responsum de Hieronymo similiter praetermittente Eusebii tractatus contra Sabellium:—“de infinitis voluminibus quae ab Eusebio edita testatur, pauca, certe non omnia, Hieronymum commemorasse.” Sirmond. Opp. tom. i. init.
Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum illud, “Utitur in re non dubia testibus non necessariis.” At certe nulla moles argumentorum illis nimia est, qui adversarios habent Montefalconium Benedictinum, Jesuitam Petavium.
Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quaedam analysis partium seu fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber.
1. Sectiones septem, 1-5, 9, 10, Monarchiam tractant, et cognatam materiam unitatis, simplicitatis, integritatis divinae, tum Filii generationis; quarum una § 4, et alterius pars § 3, Arianos alloquitur; reliquae familias Sabellianas.
2. Duo, 6 et 7, cum Arianis cominus pugnant, nihil autem commune habent neque cum sectionibus quae praecedunt, neque cum iis quae subsequuntur.