tracts: theological and ecclesiastical
p. 33
(11) Cum loca illa Veteris Testamenti objicerentur Marcello, profitebatur ea anticipationes esse Novi; ei δέ τις, καὶ πρὸ τῆς νέας διαθήκης, τὸ τοῦ Χριστοῦ Ἰησοῦ ὅνομα ἐπὶ τοῦ λόγου μόνου δεικνύναι δύνασθαι ἐπαγγέλλοιτο, εὐρήσει τοῦτο προφητικῶς εἰρημένον. Euseb. p. 43, a. Quare apud Apostolum ad Rom. i. 4, pro ὁρισθεὶς legebat προορισθείς. Euseb. contr. Marc. i. 2; vid. Anathem. 5 Concil. Sirm. Prim.; vid. porro Select. Observ. R. S. C. p. 10. Quod idem de Photino quoque narrat Epiphanius, autumasse scilicet eum Vetus Testamentum scriptum esse προκαταγγελτικῶς, προχρηστικῶς. Haer. 71, p. 830. At Athanasius quoque de haercticis suis disputans, ἀλλὰ ναὶ, φασὶ, κεῖται μὲν, προφητικῶς δὲ ἔστω. § 24.
(12) Marcellus, cum testimonio Psalmi 109 urgeretur, voluit “Luciferum” illum esse stellam, quae Magorum dux fuit. Euseb. p. 48, b. Vid. Epiphan. Haer. p. 833, a. Athanasius quoque pro parte sua, per duas sectiones (27, 28) totus est in eodem Scripturae loco excutiendo.
(13) Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium sensisse supra dictum est. Σαβελλίου τὸ ἐπιτήδευμα, τὸν αὐτὸν υἱὸν καὶ πατέρα λέγοντος, καὶ ἑκάτερον ἀναιροῦντος, ὅτε μὲν υἱὸς, τὸν πατέρα, ὅτε δε πατὴρ, τὸν υἱόν. § 9.
Profecto plura sunt quae conferri possint ad Athanasii librum quartum ex Marcelli et Photini haeresi illustrandum; haec autem qualiacumque satis sint quo demonstretur, illud sanctissimi doctoris opus, non adversus Arianos, sed adversus Photinianorum dogma esse exara-