tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 37

quibusdam, quo probabilius fieret, Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus, pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro commonstremus, ecthesin illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora.

Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin, Concil. t. 1, p. 1640. Routh, Relliqu. Sacr. t. 2, p. 524. Dionys. Alex. Opp. Rom. 1696 (1796), p. 289. Card. Mai, Nov. Coll. t. 7, p. 162. Burton, Testimonies, p. 397-399. Faber, Op. cit. t. 2, p. 287. Ad rem aggrediamur.

1. Ecthesis haec habet: ἔλον ὁμοούσιον τῷ Θεῷ καὶ μετὰ τοῦ σώματος, ἀλλ' οὐχὶ κατὰ τὸ σῶμα ὁμοούσιον τῷ Θεῷ. At multa suadent vocabulum homousion non habere locum in symbolis saeculi tertii.

(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat tempore Concilii Nicaeni homousion fuisse instrumentum novum, quo munita est fides Ecclesiae contra Arianos: “Adversus impietatem Arianorum haereticorum,” inquit Augustinus, “novum nomen Patres homousion condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt,” in Joan. 97, n. 4. Alio loco monet: “minus quam oportuit intellectum” esse illud nomen Arimini, “propter novitatem verbi,” (Contr. Maxim. ii. 14); “quod tamen,” subjungit, “fides antiqua pepererat.”