tracts: theological and ecclesiastical
p. 38
Vigilius autem, “ res antiqua novum nomen accepit homo- uision.” Disput. Athan. et Ar. ap. Bibl. Patr. Col. 1618, t. v. part. 3, p. 695. Vid. Le Moyne, Var. Sacr. l. c.
(2) Deinde, auctor est Sozomenus, Hist. iv. 15, a Semi- arianis Sirmii an. 358 adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum, quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non adhibuissent amentissimi homouisii insectatores, si in illo ea vox locum habuisset.
(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis scilicet quae ab illis scripta apud Epi- phanium reperiuntur. Haeres. 73. Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo melius, usiam praeseferentes, insinuent suum homoeuision; quod, inquam, contra esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut usiam, sic homouision quoque ascivisset.
(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat,) si Patres Antiocheni oeconomia quadam uten- dum esse duxerint, in voce homouision adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fue- runt Origenis discipuli, accerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo tribuerent; qualem con- tendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in vocabulo homouision innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur Tertullianus, in Prax. 7, utitur porro, post Valen- tinianos, voce προβολή, (sicut Justinus cognata phrasi προβληθεν γέννημα, Truph. 62;) at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus, verbum illud reprobat,