tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 47

hunc passum resurrexisse . . . . Etsi lingua quidem confitentur unum Jesum Christum, . . . alterum quidem passum et natum, etc. et esse alterum eorum,” etc. Haer. iii. 16, n. 5, 6; “unus quidem et idem existens,” n. 7; “per multa dividens Filium Dei,” n. 8; “unum et eundem,” ibid. “Si alter . . . alter . . . quoniam unum eum novit Apostolus,” etc. n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.

Ambrosius: “Unus in utraque (divinitate et carne) loquitur Dei Filius; quia in eodem utraque natura est; et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo.” de Fid. ii. 9. Vid. 58. “Non divisus, sed unus; quia utrumque unus, et unus in utroque . . . non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex Virgine.” de Incarn. 35. Vid. 47, 75. “Non enim quod ejusdem substantiae est, unus sed unum est,” 77, quo in loco verbum persona sequitur de Mysterio Trinitatis.

Hilarius: “Non alius Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque alius in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est . . . habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est.” de Trin. x. 19. “Cum ipse ille Filius hominis ipse sit qui et Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit, etc. . . . Natus autem est, non ut esset alius atque alius, sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi.” ibid. 22. “Non potest . . . ita ab se dividuus esse, ne Christus sit; cum non alius Christus, quam quia forma Dei, etc. neque alius quam qui natus est, etc. . . . neque alius quam qui est mortuus, etc. . . . in coelis autem non alius sit quam qui,” etc. ibid. “ut non idem fuerit qui et,” etc. ibid. 50. “Totum ei Deus Verbum est,