tracts: theological and ecclesiastical
p. 46
citer pro Deo Unigenito : e. c. “Regula veritatis docet nos credere post Patrem etiam in Filium Dei Christum Jesum, Dominum Deum nostrum, sed Dei filium etc. c. 9. init. Alibi, “Christus habet gloriam ante mundi institutionem,” 16. Vid. quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet ; alibi autem, inita jam disputatione de “Persona Christi,” tamen loquitur de illo ut “secundam personam post Patrem,” 26 et 31. Vid. quoque 27.
Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam, quod plane demonstrari non potest, secure potest confirmari,) vocabulum πρόσωπον, de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum usque ad tempora fere Apollinaris.
(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an. 370, exceptis locis duobus, de quibus postea ; neque in Greg. Naz. Ep. 202 ad Nectarium, neque Epp. 101, 102, ad Cledonium ; neque in Dialogis tribus Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus ; neque in Symbolo Damasi, a quo condemnatus est Apollinaris, vid. Epp. Dam. ap. Coust. 4 et 5 ; neque in Symbolo Epiphanii, Ancor. 121 ; vid. quoque 75.
(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in usu, jure erat expectandum ; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et varietate sua admirationem movent, cur πρόσωπον quoque in illis locis non reperiatur :
E. c. Irenaeus : “Non ergo alterum filium hominis novit Evangelium, nisi hunc qui ex Maria etc. et eundem