tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 49

πρόσωπον, reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supraprovocatum est: τὸ ἐκ τῆς παρθένου σῶμα χωρῆσαν πᾶν τὸ πλήρωμα τῆς θεότητος σωματικῶς, τῇ θεότητι ἀτρέπτως ήνωται καὶ τεθεοποίηται· οὖ χάριν ὁ αὐτὸς Θεὸς καὶ ἄνθρωπος. Routh, Relliq. t. 2, p. 473. οὖτω καὶ ὁ Χριστὸς πρὸ τῆς σαρκώσεως ὡς εἴς ὡνόμασται· καθὸ Χριστὸς ἔν καὶ τὸ αὐτὸ ὧν τῇ οὐσία. ibid. p. 474. εἰ ἄλλο μὲν . . . ἄλλο δὲ . . . δύο νίους. ibid. p. 485. Malchion quoque, “Unus factus est . . . unitate subsistens, etc.” ibid. p. 476.

(3) Constat praeterea, vocabulum πρόσωπον a Patribus antiquis de Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu, non theologico; id quod saepius vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones Ecclesiae.

E. c. A Clemente Alexandrino Filius vocatur πρόσωπον, id est, vultus Patris. Strom. v. 6, p. 665, et Paedag. i. 7, p. 132. Vid. quoque Strom. vii. 10, p. 886. Haud aliter ἐν προσώπῳ πατρὸς, Theoph. ad Autol. ii. 22. Vid. quoque ὁμοιοπρόσωπον, Cyrill. Hier. Catech. xii. 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, δύο πρόσωπα, humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et Filio illud accipi,) διηρημένα κατὰ τὴν ὑπόστασιν, in Hebr. Hom. iii. 1 fin. ita loquentem, cum paulo ante locutus esset contra Paulum Samosatenum, in quem Ethesin Ephesinam conscriptam esse creditur. Vid. quoque Amphilochium ap. Theod. Eran. i. p. 67, qui Christum docet dixisse, Pater major me est, “ex carne et non ἐκ προσώπου θεότητος.” His locis πρόσωπον videtur velle aspectum quendam, unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod