tracts: theological and ecclesiastical
p. 50
item Athanasio usitatum est; vid. de Decr. 14; Orat. i. 54, ii. 8; Sent. Dion. 4. Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus Doctor uti vocabulo πρόσωπον, et quidem incommode, in eo sensu quem fert in theologia, viz. contr. Apoll. ii. 2 et 10, ἐν διαιρέσει προσώπων; ubi Lequienius, (in Damasc. Dialect. 43) putat se reperisse singulare exemplum vocis πρόσωπον pro natura adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero horum duorum loco se explicans, προσώπων ἦ ἐνομάτων scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter ipsam dictionem rejiciens, vid. Opp. t. i. p. 1294. Monet enim post Sirmondum in Facund. xi. 2, illum locum continere doctrinam “ab Athanasiana penitus abhorrentem;” idcirco autem, quod versio latina, quam solam habemus, proponit “duas personas, unam circa hominem, alteram circa Verbum.” Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit, Hipp. Opp. t. 2, p. 45, ed. Fabric., ubi Christus appellatur δύο προσώπων μεσίτης, Dei et hominum.
Praeterea apud Hilarium legimus, “utriusque naturae personam,” de Trin. ix. 14; “ejus hominis quam assumpsit persona,” Psalm. 63, n. 3. Vid. eundem in Psalm. 138, n. 5. Apud Ambrosium, “in persona hominis,” de Fid. ii. n. 61, v. n. 108, 124; Ep. 48, n. 4. Colligitur autem ex loco quodam Paschasii Diaconi, de Spir. ii. 4, p. 194, quem laudat Petavius, de Trin. vi. 4, § 3, vocabulum persona, pro qualitate seu statu sumptum, etiam in sexto