tracts: theological and ecclesiastical
p. 56
108, “in sacra Ephesina Synodo demonstratum esse, dogmata Nestorii consonare cum doctrina Pauli Samosateni,” Nestorianismum continuo tribuit Paulo, nisi Artemoni quoque tribuit, quem alibi testatur “ Christum in duos divisisse.” c. 20, p. 323, 4. Ephraëmium autem Antiochenum, cum Paulum dicit “ alterum ante saecula filium, alterum vero postea summa cum dementia asseruisse,” ap. Phot. p. 814, verisimile est nihil amplius velle, quam uti iis ipsis verbis Patrum Antiochenorum, de quibus paulo ante locuti sumus. Contra, plane colligitur ex Vigilio in Eutych. Bibl. P. Col. 1618, t. v. p. 731, (omittitur locus in Ed. Par. 1624,) Eutychianos distinctionem fecisse inter dogmata Nestorii et Pauli, hujus Christum simpliciter pro mero homine habentis, illius catenus solum usque dum consociaretur Verbo Dei. Marius item Mercator diserte testatur: “ Nestorius circa Verbum Dei, non ut Paulus sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum esse definit.” p. 50. Idem affirmant, licet non fidelissimi testes, et Ibas, et Theodorus Mopsuestiae Episcopus, vid. Facund. vi. 3, iii. 2. Leont. de Sect. iii. p. 3. Caeterum, si genuinae essent Dionysii Alexandrini Epistola adversus Paulum, et Responsio ad Pauli Propositiones decem, tum certo concedendum esset Paulum Nestorio praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali Alexandro, Bullo, Burtono, et aliis, nos in contrariam sententiam cum Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.
Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco definita, ad multa transferri possint.