tracts: theological and ecclesiastical
p. 55
rei proponitur, p. 484, “non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam substantialiter, sed secundum qualitatem.” Vid. quoque pp. 476, 485. Quae quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin humanae Christi naturae; tribuisse autem cum Nestorio naturae divinae alteram hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham prorsus non admisisse divinam hypostasin in Christo, ut Sabellii commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb. Hist. vii. 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero homine habuisse, ἰκ προκοπῆς ad divinitatem suam evecto.
Cum autem non levis esset similitudo inter Pauli et Nestorii dogmata, (illo capite excepto, quod personalitatem et aeternitatem Verbi, Nicaeae interea declaratam, teneret Nestorius, rejiceret Paulus,) aequum erat, Nestorio in jus vocato, ad Pauli priorem haeresin, Antiochiae jam condemnatam, a patribus Ephesi congregatis provocari. Attamen contestatio illa contra Nestorium, quae, praefixa actis Ephesinis, Hard. Conc. t. i. p. 1272, Paulum et Nestorium inter se ex ordine comparat, ne verbum quidem profert quo concludi possit a Paulo duplicem hypostasin esse excogitatam. Neque, cum narrat Anastasius, Hodeg. 7, p.