tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 58

Christus esset Filius Dei ; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo Filius, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei, haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicae convellendae ; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione Filii tandem posita fuit ; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem facilius rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquorum scriptorum testimonio esse quod subtiliore tractatione egeret, jure censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo melius curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi, Patres illos docuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo “ extitisse ante generationem suam,” eo dissidentes cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientes quod Filium aeternum esse non dicerent.