tracts: theological and ecclesiastical
p. 59
Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Sanctis Hippolyto solum et Theophilo, sed Postmicaenis etiam Sanctis, Hilario et Zenoni Veronensi, in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, et aliis visum est. Scilicet omnes norunt incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba ab haereticis saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua de Sent. Dion. 1,) frustra petitis, “tandem eo audaciae processerunt, ut etiam Patres calumniarentur.” Nimirum primo ad Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos usus convertere coeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et caeterorum locos in medium protulerunt, ut inde comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in Defensione sua Fidei Nicaenae, illato crimine ita liberat,