tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 77

δημιουργίας καὶ υἱοποιήσεως, iii. 9 fin. τὴν τοῦ ἀρχετύπου πλάσιν ἀναστήσασθαι ἑαυτῷ. contr. Apoll. ii. 5.

Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet πρωτότοκος atque ἀρχὴ τῆς κτίσεως, et μονογενὴς πρωτεύων ἐν τῇ κτίσει, et πρωτότυπον γέννημα, μόνος γεννητὸς ἐν τοῖς γενητοῖς, et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo “De Divinitate Christi;” neque quicquam facit ad probandum, quod voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse, (etiamsi non eos omnino reprobaret,) qui dicerent, fuisse Filium antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae, id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et Ballerinii tractaverunt.