tracts: theological and ecclesiastical
p. 76
est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non deprimens quod in se bonum est.
Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia evangelica, possit illustrari. “Cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem” dicit Lactantius, Instit. iv. 25. “Quidquid facturus erat Deus in creatura” docet, Augustinus, “jam Verbo inerat, nec esset operibus, nisi esset in Verbo.” In Ps. 44, 5. Alio loco Filius ab eodem appellatur, “ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium.” De Trin. vi. 11. Cyrillus autem Alexandrinus: “Unigenitus” scribit “secundum naturam; primogenitus propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit, et ex eo qui semper est, germinet.” Thesaur. 25, p. 238. κατεσφραγίσθημεν, docet idem Cyrillus, εἰς τὸ ἀρχέτυπον τῆς εἰκόνος. in Joan. p. 91. Similiter ab Athenagora Filius vocatur ἰδέα καὶ ἐνέργεια omnium rerum materialium; ἡ ἰδέα, ὅπερ λόγον εἰρήκασι, a Clemente Alex. Strom. v. 3; ἰδέαν ἰδεῶν καὶ ἀρχὴν λεκτέον τὸν πρωτότοκον πάσεως κτίσεως, testatur Origenes, contr. Cels. vi. 64 fin. οἱὸν ἀπό τινος ἀρχῆς, concinit Gregorius Nyssenus, Catech. p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus, multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: εἰκὸν καὶ τύπος πρὸς ἀρετὴν, Orat. i. 21. τύπον τινὰ λαβέντες, et ὑπογραμμὸν, iii. 20. ἐν αὐτῷ ἦμεν προτετυπωμένοι, ii. 76 init. τύπον εἰκόνος ἐνθεῖναι, 78, init. πρωτότοκος εἰς ἀπόδειξιν τῆς τῶν πάντων διὰ τοῦ υἱοῦ