tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 79

in hac formula ; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex usia Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex hypostasi Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque in illo Anathematismo locum habeant.

Petavius contra, de Trin. iv. 1, hypostasin tunc temporis idem velle atque usiam arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam ; eo maxime quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus hypostasis ab usia diversus nulla esset publica Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (Ep. Pont. Rom. pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (Dion. Alex. § 15.) Huetius, (Origenian. ii. 2, n. 3.) Thomassinus (de Incarn. iii. 1), et Morinus, (de Sacr. Ordin. ii. 6.) Maranus autem, (Praef. ad Basil. § 1, t. 3, Maur.) Natalis Alexander, (Saec. 1, Diss. 22, circ. fin.) Burtonus (Testimonies to the Trinity, n. 71,) et Routhius (Relliqu. Sacr. vol. iii. p. 189,) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.

Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis limicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum hypostasi et usiae unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.

Provocat etiam ad Anastasium testantem, Hodeg. 21. (22, p. 342, ed. 1606) Patres Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem