tracts: theological and ecclesiastical
p. 80
testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno ascriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium ibid. c. 10, p. 164. Vid. quoque c. 9, p. 150, c. 24, p. 364, ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis cum mentio sit trium hypostasium, trium autem similiter usiarum nulla in patribus sit mentio, perspicuum est hypostasin tunc expressisse notionem aliquam, quam usia non exprimeret. Quid quod Athanasius ipse de tribus hypostasibus loquitur, In illud Omnia 6. Expos. Fid. 2. Vid. quoque Incarn. c. Arian. 10. Orat. iv. 25, init.
Hoc de testibus ipsis: nunc de haeresibus duabus, quae ex his vocibus tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semiarianos inter usiam et hypostasin; ex hypostasi Patris esse Filium concessisse, ex usia negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex usia Patris negant esse Filium, Semiarianos ferit; quando eos qui ex hypostasi, (credo virum doctum hoc velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.
1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex hypostasi Patris esse Filium? Concedatur hic Semiarianos dixisse “ex alia usia,” at quinam dixerint “ex alia hypostasi?” Ariani? rejecerunt isti ex usia utique, sed de hypostasi, tanquam diversa ab usia, ne